라틴어 문장 검색

Crocum quoque, lycium, aerugo, myrrha, cinis, aequis portionibus recte miscentur, et ex passo coguntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 74:2)
pars infecta croco velamina lutea Serum pandite Sidoniasque solo prosternite vestes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:138)
incedenti passim uictimae caesae sparso per uias identidem croco ingestaeque aues ac lemnisci et bellaria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:2)
hoc ubi confusum sectis inferbuit herbisCorycioque croco sparsum stetit, insuper addespressa Venafranae quod baca remisit olivae.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장42)
Cito flores pereunt, cito violas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:8)
Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:5)
neu simili penetrare putes primordia forma in nares hominum, cum taetra cadavera torrent, et cum scena croco Cilici perfusa recens est araque Panchaeos exhalat propter odores;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:6)
Faustus Syllae filius, cum soror eius eodem tempore duos moechos haberet, Fulvium fullonis filium et Pompeium cognomine Maculam:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 9:2)
Miror, inquit, sororem meam habere maculam, cum fullonem habeat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 9:3)
Utque solet pariter totis se effundere signis Corycii pressura croci:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:50)
Sutor Cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus, Fullo dedit Mutinae:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LIX1)
Quod spirat tenera malum mordente puella, Quod de Corycio quae venit aura croco;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV1)
Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus, media sed modo fracta via, Non ab amore recens hircus, non ora leonis, Non detracta cani transtiberina cutis, Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo, Amphora corrupto nec vitiata garo.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII1)
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum, Pallida quam rubri diluit unda croci.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII2)
Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti, Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION